List #684
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSLuxembourg, 1531-09-18
odebrano Brussels, [1531]-09-23 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Ch paper damaged⌈[in Ch]in Ch paper damaged⌉risto Patri et Domino, domino Ioanni paper damaged⌈[nni]nni paper damaged⌉ Dantisco episcopo Culmensi paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉, se paper damaged⌈[se]se paper damaged⌉renissimi Poloniae regis etc. oratori, domino tamquam orig. tanquam⌈tamquamtamquam orig. tanquam⌉ patri honorandissimo[1]
In curia caesareae maiestatis
Salutem plurimam.
Nondum hinc abire possumus exspectantes orig. expectantes⌈exspectantesexspectantes orig. expectantes⌉ responsum, cuinam tradere debeamus arcem hanc in manus, pestis enim grassatur in oppido, sed huius mali vis arci nondum nocuit, quae sita est supra rupem altam undique exposita aeri puriori.
Scripsimus ad caesaream maiestatem, ut nos hinc avocaret, sed responsi nihil inde sumus consecuti orig. consequuti⌈consecuticonsecuti orig. consequuti⌉. Itaque longe molestissima est hic vita, carendum est enim omni commercio, quod, nisi aliquot libellos commodum mecum attulissem, plane nesciissem, quo pacto molestias istas decoquerem. Nunc vero et carmina pango, ut ille inquit, et nihil minus sum, quam otiosus orig. ocyosus⌈otiosusotiosus orig. ocyosus⌉. Si quid Reverendissima Dominatio Vestra velit rescribere, poterit id commode missis litteris ad hospitem meum Bruxellensem, plurimum enim aveo scire, quando abituri estis. Nos hic absumus a Treveri miliaribus sex, a Spyra autem non supra XXIIII, breve iter, sed prius est in Brabantiam redeundum.
Commendat se Reverendissimae Dominationi Vestrae collega meus.[4] Si forte rescripseris in Poloniam, excusa me apud castellanum Cracoviensem et, quia in causa suis litteris excusavit scribendi ad me defectum, fac, sciat vere etiam abesse. Et bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra cum Gemmone et suis omnibus.
Ex arce Luxemburgi, XVIII-o Septembris anno XV-c XXXI.
Eiusdem Reverendissimae Celsitudinis Vestrae humilis inservitor Cornelius Scepperus