List #3517
Jan TARNOWSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-12
odebrano Brussels, [1531]-08-31 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, domino Joanni Dandisco Dei gratia episcopo Culmensi et sacrae regiae [maiesta]tis Poloniae apud [caesa]ream maiestatem etc. [or]atori, amico suo carissimo et honorandissimo
Reverendissime Domine, amice carissime.
Is adulescentulus, Nicolaus Miiskowski, affinis nostri, multis nominibus carissimi Biiecensis castellani filius, morum et exterarum consuetudinum cupidissimus, parentis in hoc affectu destinato, istic ad Reverendissimam Dominationem Vestram mittitur. Quem licet ipsa parens natura optima indole et praeclaro formatum ingenio cuique abunde reddiderit commendatum, feliciorem tamen in hoc potissimum spem sibi destinavit apud exteros gratiae futuram, si mea apud Vestram Reverendissimam Dominationem eidem commendatione gratulari licuisset.
Cum igitur et honesta illius precatio dignior mihi constet quam, quod negari possit, affinitatis vinculo probata et id de Vestra Revereverendissima Dominatione pollicear, quod antehac semper mutuus aulae convictus veraque amicitiae necessitudo post experiendum testabatur, Vestram Reverendissimam Dominationem rogandam constitui, velit eidem tam generose cuiusdam mentis adulescenti istic ope et opera praesto adesse, et si duxerit commodius pro erudienda adulescentia ac tenera aetate sua firmanda e manibus suis, alteri cuipiam addicere curiae dignetur, cui procul dubio pari talione, si quando dignam ac utilem operam meam existimaverit futuram, respondebitur cumulatius tandem me amicitiae Vestram Reverendissimae Dominationis commendo.
Quem otpime sanam et incolumem valere precor.
Datae Cracoviae, duodecima Iulii anno Domini 1531.
Ioannes comes in Tarnow, palatinus Russiae exercituumque regni Poloniae etc. capitaneus